HISTORIA LIBRI I REGUM

CAPUT XXII: De morte Abimelech, et octoginta quinque sacerdotum

#I Reg. XXII#I Reg. XXIII

Et monente Gad propheta, ut inde recederet, et iret in terram Juda, profectus in terram Juda, venit in saltum Haret. Et audivit Saul, quod apparuisset David, et cum esset Saul in nemore, quod est in Rama tenens hastam, ait ad servos suos: Nunquid ditabit vos omnes filii Jemini filius Isai? Non est ex vobis qui doleat vicem meam? et ait Doeg Idumaeus: Vidi eum in Nobe, apud Abimelech, filium Achitob, qui consuluit pro eo Dominum, et dedit ei cibaria et gladium Goliae, et iratus rex convocavit Abimelech, et omnes sacerdotes, qui erant in Nobe, et ait ad eum: Cur conjurasti adversum me cum filio Isai. Dedisti enim ei panes et gladium. Qui respondit: Absit hoc a me! Non suspicetur rex hujusmodi rem in universa domo patris mei. Nescivi quod a te fugisset, et ait rex emissariis: Irruite in sacerdotes. Qui noluerunt manus extendere in christos Domini. Et ait rex ad Doeg: Irrue in eos. Et trucidavit in illa die octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. Forte tunc erant induti, ut per habitum religionis moverent animum regis. Aiunt Hebraei, non omnes fuisse sacerdotes, nec induti Ephod, sed omnes dignos esse. Percussit quoque Saul Nobe viculum sacerdotum, et mulieres, et viros, et jumenta secundum quod Deus Heli sacerdoti prophetaverat, prolem ejus radicitus evellendam. Solus Abiathar sacerdos filius Abimelech evasit, et fugit ad David ferens ephod secum, quod fecit Moyses, et nuntiavit ei interitum patris et suorum. Et ait David: Ego sum reus omnium animarum patris tui. Mane mecum. Qui quaesierit animam tuam, quaeret et meam. Et nuntiatum est David, quod Philisthaei oppugnarent Ceilam, et diriperent areas, id est annonam de areis, vel quod vastarent segetes. Consuluit igitur Dominum: Vadam et percutiam Philisthaeos. Et ait Dominus: Vade et percuties eos, et salvabis Ceilam.. Cumque timerent viri ejus ire cum eo, rursus consuluit Dominum, et accepit responsum ab eo, quod et prius. Et abiit David, et percussit Philisthaeos plaga magna, et intravit Ceilam. Quod cum audisset Saul ait: Conclusus est David in urbe. Et congregabat exercitum, ut obsideret David et viros ejus. Quod cum audisset David, consuluit Dominum per Abiathar: Descendet huc Saul, et tradent me viri Ceilae in manus ejus. Et ait Dominus: Descendet, et tradent te, quasi diceret: Haec est voluntas regis, et illorum quae Deum latere non poterat. Et egressus est David, et viri ejus cum eo, quasi sexcenti, et vagabantur incerti. Quod cum accepisset Saul, dissimulavit exire. Transivit autem David in montem solitudinis Ziph, et abiit Jonathas ad eum in locum silvae, qui vocabantur Nava, et confortavit manus ejus in Deo, et ait: Tu regnabis in Israel, et ego ero tibi secundus. Sed et pater meus scit hoc. Et innovaverunt jusjurandum foederis inter se coram Domino, id est coram Gad propheta, et Abiathar.